Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus.@Psalm 17:2
retrato
William E. Gladstone (1809-1898)

Augustus M. Toplady, 1776 (Rock of Ages); translated from English to Latin by William E. Gladstone, 1848, while sitting in the British House of Commons.

Thomas Hastings, 1830 (🔊 pdf nwc).

retrato
Thomas Hastings (1784-1872)

Jesus, pro me perforatus,
Condar intra tuum latus;
Tu per lympham profluentem,
Tu per sanguinem repentem,
In peccata mi redunda,
Tolle culpam, sordes munda!

Coram Te nec justus forem
Quamvis tota vi laborem,
Nec si fide nunquam cesso,
Fletu stillans indefesso;
Tibi soli tantum munus—
Salva me, Salvator Unus!

Nil in manu mecum fero,
Sed me versus crucem gero;
Vestimenta nudus oro,
Opem debilis imploro,
Fontem Christi quæro immundus,
Nisi laves, moribundus.

Dum hos artus vita regit,
Quando nox sepulcro legit;
Mortuos quum stare jubes,
Sedens Judex inter nubes—
Jesus, pro me perforatus,
Condar intra tuum latus!