Quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David.@Luke 2:14

Anonymous, 14th Century.

In Natali Domini, Friedrich Layriz (1808-1859) (🔊 pdf nwc).

In natali Domini,
Casti gaudent angeli;
Læta cantant agmina,
Jam Deo sit gloria.
Deus homo factus est,
Deus jam placatus est,
Nobis peccatoribus.

Angeli vigilibus,
Nunciant pastoribus,
Magnâ cum lætitiâ,
Creaturæ Dominum.
Deus homo factus est,
Deus jam placatus est,
Nobis peccatoribus.

Involutum fasciis,
Et parvis linteolis,
Jussi quærunt puerum
Creaturæ Dominum.
Deus homo factus est,
Deus jam placatus est,
Nobis peccatoribus.

In obscuro stabulo,
Et duro præsepio,
Invenerunt positum
Creatorem siderum.
Deus homo factus est,
Deus jam placatus est,
Nobis peccatoribus.

Hane immensam gratiam
Et miram clementiam
Mens agnoscat pavida
Fidens et morigera.
Deus homo factus est,
Deus jam placatus est,
Nobis peccatoribus.